1. De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur
vel saltim totum quod operis est nostri: quapropter ad superbiam carminum
festinemus.
2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversis
carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni faciunt: sed nullum
adhuc invenimus in carmen sillabicando endecadem transcendisse, nec a
trisillabo descendisse. Et licet trisillabo carmine atque endecasillabo et
omnibus intermediis cantores latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et
endecasillabum in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
3. Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbius,
tam temporis occupatione quam capacitate sententie, constructionis et
vocabulorum; quorum omnium specimen magis multiplicatur in illo, ut manifeste
apparet: nam ubicunque ponderosa multiplicantur, [multiplicatur] et pondus.
4. Et hoc omnes
doctores perpendisse videntur, cantiones illustres principiantes ab illo; ut
Gerardus de Bornello:
Ara ausirez encabalitz cantarz
(quod carmen, licet decasillabum
videatur, secundum rei veritatem endecasillabum est: nam due consonantes
extreme non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non habeant,
virtutem sillabe non tamen ammictunt; signum autem est quod rithimus ibi una
vocali perficitur, quod esse non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte).
Rex Navarre:
De fin’amor si vient sen et
bonté,
(ubi, si consideretur accentus et
eius causa, endecasillabum esse constabit). Guido Guinizelli:
Al cor gentil repara sempre amore.
Iudex de Columpnis de Messana:
Amor, che lungiamente m'ài menato.
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente.
Cynus Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute.
amicus eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut
dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem
assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire
videtur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
6. Et dicimus eptasillabum sequi illud quod maximum est in
celebritate. Post hoc pentasillabum et deinde trisillabum ordinamus.
Neasillabum vero, quia triplicatum trisillabum videbatur, vel nunquam in honore
fuit vel propter fastidium absolevit.
7. Parisillabis vero propter sui ruditatem non utimur nisi
raro: retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus quemadmodum
materia forme, subsistunt.
8. Et sic,
recolligentes predicta, endecasillabum videtur esse superbissimum carmen: et
hoc est quod querebamus. Nunc autem restat investigandum de constructionibus
elatis et fastigiosis vocabulis; et demum, fustibus torquibusque paratis,
promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo viere quis debeat, instruemus.
|