1. Quia circa
vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea
que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius
est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum
summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus,
stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
2. Est enim
sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles
phylosophatus est tempore Alexandri. Sunt enim quinque hic dictiones
compacte regulariter, et unam faciunt constructionem.
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod
constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. Et quia, si primordium
bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra
venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis
promeruit. Pudeat ergo, pudeat ydiotas tantum audere deinceps ut ad cantiones
prorumpant: quos non aliter deridemus quam cecum de coloribus distinguentem.
Est ut videtur congrua quam sectamur.
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio
priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt etenim gradus constructionum
quamplures: videlicet insipidus, qui est rudium, ut Petrus amat multum
dominam Bertam.
5. Est et pure
sapidus, qui est rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget me cunctis
pietate maiorem, quicunque in exilio tabescentes patriam tantum sompniando
revisunt; est et sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus
rethoricam aurientium, ut Laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua
magnificentia preparata, cunctis illum facit esse dilectum; est et sapidus
et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta
maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila
secundus adivit.
6. Hunc gradum
constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum suprema
venemur, ut dictum est.
Hoc solum illustres cantiones
inveniuntur contexte, ut Gerardus:
Si per mon Sobretots non fos.
Folquetus de Marsilia:
Tan m'abellis l'amoros pensamen.
Arnaldus Danielis:
Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz.
Namericus de Belnui:
Nuls hom non pot complir addrechamen.
Namericus de Peculiano:
Si com l'arbres che per sobrecarcar.
Rex Navarre:
Ire d'amor que en mon cor
repaire.
Iudex de Messana:
Anchor che l'aigua per lo foco lassi.
Guido GuinizeIli:
Tegno de folle ’mpresa a lo ver dire.
Guido Cavalcanti:
Poi che de doglia cor conven ch'io porti.
Cynus de Pistorio:
Avegna che io aggia più per tempo.
Amicus eius:
Amor che ne la mente mi ragiona.
7. Nec mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam:
non enim hanc quam supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exempla
possumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam
regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium
atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium,
Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos
visitare invitat.
8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem
Aretinum et quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione
plebescere desuetos.
|