1. Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna
consistere, successiva nostre progressionis presentia lucidari expostulat.
2. Testamur proinde incipientes non minimum opus esse
rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries
inveniri posse videmus. Nam vocabulorum quedam puerilia, quedam muliebria,
quedam virilia; et horum quedam silvestria, quedam urbana; et eorum que urbana
vocamus, quedam pexa et lubrica, quedam yrsuta et reburra sentimus. Inter que
quidem, pexa atque yrsuta sunt illa que vocamus grandiosa, lubrica vero et
reburra vocamus illa que in superfluum sonant; quemadmodum in magnis operibus
quedam magnanimitatis sunt opera, quedam fumi: ubi, licet in superficie quidam
consideretur ascensus, ex quo limitata virtutis linea prevaricatur, bone
rationi non ascensus sed per altera declivia ruina constabit.
3. Intuearis ergo, lector, actente quantum ad exaceranda
egregia verba te cribrare oportet: nam si vulgare illustre consideres, quo
tragici debent uti poete vulgares, ut superius dictum est, quos informare
intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
4. In quorum numero nec puerilia propter sui
simplicitatem, ut mamma et babbo, mate et pate, nec
muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole, nec
silvestria propter austeritatem, ut greggia et cetra, nec urbana
lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris
conlocare. Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibi restare videbis, que
nobilissima sunt et membra vulgaris illustris.
5. Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima
trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine z
vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione
immediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt:
ut amore, donna, disio, virtute, donare, letitia, salute, securtate, defesa.
6. Yrsuta quoque dicimus omnia, preter hec, que vel
necessaria vel ornativa videntur vulgaris illustris. Et necessaria quidem
appellamus que campsare non possumus, ut quedam monosillaba, ut si, no, me,
te, sé, à, è, i’, ò, u’, interiectiones et alia multa. Ornativa vero
dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam
compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium
et liquidarum et prolixitatis: ut terra, honore, speranza,
gravitate, alleviato, impossibilità, impossibilitate,
benaventuratissimo, inanimatissimamente, disaventuratissimamente,
sovramagnificentissimamente, quod endecasillabum est. Posset adhuc
inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium
nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut
est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in
vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda
per metra, inferius instruendum relinquimus. Et que iam dicta sunt de
fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
|