1. Preparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc
fasciandi tempus incumbit. Sed quia cuiuslibet operis cognitio precedere debet
operationem, velut signum ante ammissionem sagipte vel iaculi, primo et
principaliter qui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
2. Fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia
prelibata, cantio est. Quapropter
quid sit cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus cantionem.
3. Est enim
cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio,
sicut lectio passio vel actus legendi. Sed divaricemus quod dictum est, utrum
videlicet hec sit cantio prout est actus, vel prout est passio.
4. Et circa hoc
considerandum est quod cantio dupliciter accipi potest: uno modo secundum quod
fabricatur ab autore suo, et sic est actio - et secundum istum modum Virgilius
primo Eneidorum dicit Arma virumque cano -; alio modo secundum quod
fabricata profertur vel ab autore vel ab alio quicunque sit, sive cum soni modulatione
proferatur, sive non: et sic est passio. Nam tunc agitur; modo vero agere
videtur in alium, et sic tunc alicuius actio, modo quoque passio alicuius
videtur. Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis, immo prorsus denominari
videtur ab eo quod agitur, et est actio alicuius, quam ab eo quod agit in
alios. Signum autem huius est quod nunquam dicimus «Hec est cantio Petri» eo
quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam.
5. Preterea
disserendum est utrum cantio dicatur fabricatio verborum armonizatorum, vel
ipsa modulatio. Ad quod dicimus, quod nunquam modulatio dicitur cantio,
sed sonus, vel tonus, vel nota, vel melos. Nullus enim tibicen, vel organista,
vel cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui
cantioni; sed armonizantes verba opera sua cantiones vocant, et etiam talia
verba in cartulis absque prolatore iacentia cantiones vocamus.
6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam actio
completa dicentis verba modulationi armonizata: quapropter tam cantiones quas
nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia cuiuscunque modi verba sunt
armonizata vuigariter et regulariter, cantiones esse dicemus.
7. Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes,
dicimus vulgarium poematum unum esse suppremum, quod per superexcellentiam
cantionem vocamus: quod autem suppremum quid sit cantio, in tertio huius libri
capitulo est probatum. Et quoniam quod diffinitum est pluribus generale
videtur, resumentes diffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias
solum quod petimus distinguamus.
8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per
superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine
responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum
dicimus
Donne che avete intelletto d'amore.
Quod autem dicimus «tragica coniugatio» est quia, cum comice fiat hec
coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quarto huius
tractare intendimus.
9. Et sic patet
quid cantio sit, et prout accipitur generaliter et prout per superexcellentiam
vocamus eam. Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem
vocamus, et per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.
|