1. Quia, ut
dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse
est cantionem ignorare: nam ex diffinientium cognitione diffiniti resultat cognitio;
et ideo consequenter de stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa
sit et quid per eam intelligere volumus.
2. Et circa hoc
sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est,
videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia,
hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis. Nam quemadmodum cantio est
gremium totius sententie, sic stantia totam artem ingremiat; nec licet aliquid
artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere.
3. Per quod
patet quod ipsa de qua loquimur erit congregatio sive compages omnium eorum que
cantio sumit ab arte: quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
4. Tota igitur,
scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere: primo circa cantus
divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et
sillabarum.
5. De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria
cantionis arte non est. Licet enim in qualibet stantia rithimos innovare et
eosdem reiterare ad libitum: quod, si de propria cantionis arte rithimus esset,
minime liceret: quod dictum est. Si quid autem rithimi servare interest huius
quod est ars, illud comprehenditur ibi cum dicimus «partium habitudinem».
6. Quare sic colligere possumus ex predictis diffinientes,
et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam carminum et
sillabarum compagem. Quare sic colligere possumus ex predictis diffinientes, et
dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam carminum et
sillabarum compagem.
|