1. Scientes quia rationale animal homo est et quia
sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima quid ea sit,
vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus: quia
cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut
magister sapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam cantionis cognitionem quam
inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus, et primo
de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis
percontemur.
2. Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam recipiendam
armonizata est. Sed in modis diversificari videntur. Quia quedam sunt sub una
oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis
cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in
aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -; et huiusmodi stantia usus
est fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti sumus
cum diximus
Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
3. Quedam vero sunt diesim patientes: et diesis esse non
potest, secundum quod eam appellamus, nisi reiteratio unius ode fiat, vel ante
diesim, vel post, vel undique.
4. Si ante diesim repetitio fiat, stantiam dicimus habere
pedes; et duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen. Si
repetitio fiat post diesim, tunc dicimus stantiam habere versus. Si ante non
fiat repetitio, stantiam dicimus habere frontem. Si post non fiat, dicimus
habere sirma, sive caudam.
5. Vide igitur, lector, quanta licentia data sit cantiones
poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi
asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis auctoritatis dignitate
sola quod dicimus esse concessum.
6. Satis hinc innotescere potest quomodo cantionis ars
circa cantus divisionem consistat; et ideo ad habitudinem procedamus.
|