1. Videtur nobis hec quam habitudinem dicimus maxima
pars eius quod artis est; hec etenim circa cantus divisionem atque contextum
carminum et rithimorum relationem consistit; quapropter diligentissime videtur
esse tractanda.
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cum versibus,
pedes cum cauda vel sirmate, nec non pedes cum versibus, in stantia se
diversimode habere possunt.
3. Nam
quandoque frons versus excedit in sillabis et carminibus, vel excedere potest;
et dicimus «potest» quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus.
4. Quandoque in
carminibus excedere et in sillabis superari potest, ut si frons esset
pentametra et quilibet versus esset dimeter, et metra frontis eptasillaba et
versus endecasillaba essent.
5. Quandoque
versus frontem superant sillabis et carminibus, ut in illa quam dicimus,
Tragemi de la mente Amor la
stiva.
fuit hec tetrametra frons, tribus
endecasillabis et uno eptasillabo contexta; non etenim potuit in pedes dividi,
cum equalitas carminum et sillabarum requiratur in pedibus inter se, et etiam
in versibus inter se.
6. Et
quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus. Possent etenim versus
frontem superare carminibus, et sillabis superari, puta si versus duo essent et
uterque trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus
endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
7. Quandoque vero pedes caudam superant carminibus et
sillabis, ut in illa quam diximus
Amor, che movi tua virtù da cielo.
8. Quandoque pedes a sirmate superantur in toto, ut in
illa quam diximus
Donna pietosa e di novella etate.
9. Et quemadmodum diximus frontem posse superare
carminibus, sillabis superatam (et e converso), sic de sirmate dicimus.
10. Pedes
quoque versus in numero superant et superantur ab hiis: possunt enim esse in
stantia tres pedes et duo versus, et tres versus et duo pedes; nec hoc numero
limitamur, quin liceat plures et pedes et versus simul contexere.
11. Et
quemadmodum de victoria carminum et sillabarum diximus inter alia, nunc etiam
inter pedes et versus dicimus; nam eodem modo vinci et vincere possunt.
12. Nec
pretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis pedes accipimus, quia
illi carmen ex pedibus, nos vero ex carminibus pedem constare dicimus, ut satis
evidenter apparet.
13. Nec etiam
pretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessario carminum
et sillabarum equalitatem et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio
fieri posset. Hoc idem in versibus esse servandum astruimus.
|