1. Est etiam,
ut superius dictum est, habitudo quedam quam carmina contexendo considerare
debemus: et ideo rationem faciamus de illa, repetentes proinde que superius de
carminibus diximus.
2. In usu nostro maxime tria carmina frequentando
prerogativam habere videntur, endecasillabum scilicet, eptasillabum et
pentasillabum; que trisillabum ante alia sequi astruximus.
3. Horum prorsus, cum tragice poetari conamur,
endecasillabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium
promeretur. Nam quedam stantia est
que solis endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de Florentia
Donna me prega, perch'io volgl[i]o dire;
et etiam nos dicimus
Donne ch'avete intelletto
d'amore.
Hoc etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc:
Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir adrechamen.
4. Quedam est in qua tantum eptasillabum intexitur unum:
et hoc esse non potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum est, in
pedibus atque versibus actenditur equalitas carminum et sillabarum.
5. Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest
esse ubi frons vel cauda non est; sed ubi hec sunt, vel altera sola, pari et
impari numero in carminibus licet uti ad libitum.
6. Et sicut quedam stantia est uno solo eptasillabo
conformata, sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo
in tragico vincat endecasillabum et principiet. Verumtamen quosdam ab
eptasillabo tragice principiasse invenimus, videlicet [Guidonem Guinizelli],
Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
Di fermo sofferire,
et
Donna, lo fermo core,
et
Lo meo lontano gire;
et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non
sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
7. De pentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine
magno sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad
plus [in pedibus]; et dico «pedibus» propter necessitatem qua pedibus,
versibusque, cantatur.
8. Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum
per se subsistens: et dico «per se subsistens» quia per quandam rithimorum
repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa
Guidonis Florentini,
Donna me prega,
et in illa quam diximus,
Poscia ch'Amor del tutto m’ha lasciato.
Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum, ad rithimum
precedentis carminis velut eco respondens.
9. Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum
habitudinem, quod, si eptasillabum interseratur in primo pede, quem situm
accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum
carmen endecasillabum habet et medium, hoc est secundum, eptasillabum, [et pes
alter habeat secundum eptasillabum] et extrema endecasillaba: non aliter
ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est; et per
consequens pedes esse non possent.
10. Et
quemadmodum de pedibus, dicimus et de versibus: in nullo enim pedes et versus
differre videmus nisi in situ, quia hii ante, hii post diesim stantie
nominantur. Et etiam quemadmodum de trimetro pede, et de omnibus aliis
servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasillabo, sic de pluribus et de
pentasillabo et omni alio dicimus. Satis hinc, lector, elicere sufficienter
potes [qua] qualit[ate] tibi carminum habituanda sit stantia habitudinem[que]
circa carmina consideranda[m] videre.
|