1. Rithimorum
quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo tractantes;
proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate
intendemus.
2 In principio igitur huius capituli quedam resecanda
videntur. Unum est stantia sine rithimo, in qua nulla rithimorum habitudo
actenditur; et huiusmodi stantiis usus est Arnaldus Danielis frequentissime,
velut ibi:
Sem fos Amor de joi donar;
et nos dicimus
Al poco giorno.
Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rithimum reddunt, in qua
superfluum esse constat habitudinem querere. Sic proinde restat circa rithimos
mixtos debere insisti.
3. Et primo
sciendum est quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex
hoc maxime totius armonie dulcedo intenditur.
4. Sunt etenim
quidam qui non omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem
stantia, sed easdem repetunt sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus
Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis oretenus intimavit. Hic
semper in stantia unum carmen incomitatum texebat, quod clavem vocabat; et
sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et forte de pluribus.
5. Quidam alii
sunt, et fere omnes cantionum inventores, qui nullum in stantia carmen
incomitatum relinquunt quin sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius vel
plurium.
6. Et quidam
diversos faciunt esse rithimos eorum que post diesim carmina sunt a rithimis
eorum que sunt ante; quidam vero non sic, sed desinentias anterioris stantie
inter postera carmina referentes intexunt. Sepissime tamen hoc fit in
desinentia primi posteriorum, quam plerique rithimantur ei que est priorum
posterioris; quod non aliud esse videtur quam quedam ipsius stantie.
concatenatio pulcra.
7. De
rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis
optata licentia concedenda; pulcerrime tamen se habent ultimorum carminum
desinentie si cum rithimo in silentium cadant.
8. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam
servatam esse invenimus. Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari
vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse
potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est,
recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars
existens endecasillabi velut eco respondet.
9. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse
contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat. Si vero quelibet
desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet
referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat
precedentium ordo servetur in totum; puta, si extreme desinentie trimetri, hoc
est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas
desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt, comitatam
quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis pedibus est
servandum.
10. In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et
«fere» dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem
desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
11. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda
sunt circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius
de rithimorum doctrina tangere intendamus.
12. Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri
dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi
forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget; ut nascentis
militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preferire dietam: hoc
etenim nos tacere nisi sumus ibi,
Amor, tu vedi ben che questa donna;
secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam
derogare videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati
permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
13. Et hec de
arte, prout habitudinem respicit, tanta sufficiant.
|