Sacramentorum
sanctitatis tutela, SS.mae
Eucharistiae maxime et Paenitentiae, necnon fidelium in sortem Domini vocatorum
praeservatio in observantia sexti Decalogi praecepti, postulant ut ad salutem
animarum procurandam, «quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet» (Codex Iuris Canonici, can. 1752), ipsa
Ecclesia sua pastorali sollicitudine interveniat ad praecavenda violationis
pericula.
Iam inde a Praedecessoribus nostris per
opportunas Apostolicas Constitutiones sanctitati sacramentorum, praesertim
Paenitentiae, provisum est, sicut Benedicti Papae XIV Constitutione Sacramentum Poenitentiae, die 1 mensis
iunii anno 1741, edita;[1][1] itemque canones Codicis Iuris Canonici anno 1917
promulgati, cum eorum fontibus, quibus sanctiones canonicae contra huius
speciei delicta statutae fuerant, eundem scopum persequebantur.[2][2]
Recentiore tempore ut ab his et conexis
delictis praecaveatur, Suprema Sacra Congregatio Sancti Officii per
Instructionem, incipientem a verbis Crimen
sollicitationis, ad omnes Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos aliosque
locorum Ordinarios «etiam Ritus Orientalis» directam die 16 mensis martii anno
1962, modum procedendi hisce in causis statuit, quippe quae in ipsis iudicialis
competentia, sive per viam administrativam, sive per viam processualem,
exclusive tributa erat. In mente retinendum est quod huiusmodi Instructio vim legis
habebat, cum Summus Pontifex, ad normam can. 247 § 1 Codicis Iuris Canonici
anno 1917 promulgati, praeerat Sancti Officii Congregationi et de sua ipsius
auctoritate Instructio procedebat, Cardinale pro tempore existente tantum
Secretarii munere fungente.
Felicis recordationis Summus Pontifex
Paulus Papa VI competentiam iudicialem et administrativam in procedendo
«secundum suas emendatas et probatas normas» confirmavit per Constitutionem
Apostolicam de Romana Curia Regimini
Ecclesiae Universae, die 15 mensis augusti anno 1967 editam.[3][3]
Denique, Nostra qua pollemus auctoritate,
in Constitutione Apostolica Pastor
bonus, die 28 mensis iunii anno 1988 promulgata, expresse statuimus:
«Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in
sacramentorum celebratione commissa, quae ipsi delata fuerint, [Congregatio pro
Doctrina Fidei] cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones
declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii,
procedit»,[4][4] ulterius confirmando et determinando iudicialem
eiusdem Congregationis pro Doctrina Fidei competentiam tamquam Tribunalis
Apostolici.
Approbata a Nobis Agendi ratione in doctrinarum examine,[5][5] necesse quidem erat pressius definire sive «graviora delicta tum contra
mores tum in sacramentorum celebratione commissa», pro quibus competentia
Congregationis pro Doctrina Fidei exclusiva manet, sive etiam normas
processuales speciales «ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas».
Hisce Nostris Litteris Apostolicis Motu
Proprio datis hoc opus perfecimus ideoque per eas promulgamus Normas de gravioribus delictis Congregationi
pro Doctrina Fidei reservatis, in duas partes distinctas, quarum prima
continet Normas substantiales,
secunda vero Normas processuales,
mandando omnibus quorum interest ut studiose et fideliter servent. Ipsae Normae
vim legis exserunt eadem die qua promulgatae sunt.
Contrariis quibuscumque, etiam speciali
mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX
mensis Aprilis, in memoria Sancti Pii V Papae, anno MMI, Pontificatus Nostri
vicesimo tertio.
|