Ad
exsequendam ecclesiasticam legem, quae in articulo 52 Constitutionis
Apostolicae de Romana Curia enuntiat: «Delicta contra fidem necnon graviora
delicta tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quae ipsi
delata fuerint, [Congregatio pro Doctrina Fidei] cognoscit atque, ubi opus
fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris,
sive communis sive proprii, procedit»,[1][1] necesse erat in primis definire
procedendi modum de delictis contra fidem: quod peractum fuit per normas,
quarum inscriptio est Agendi ratio in
doctrinarum examine, a Summo Pontifice Ioanne Paulo PP. II ratas atque
confirmatas, simul articulis 28-29 in
forma specifica approbatis.[2][2
Eodem fere
tempore Congregatio pro Doctrina Fidei per Commissionem ad hoc ipsum institutam
operam dabat diligenti canonum de delictis studio, sive Codicis Iuris Canonici, sive Codicis
Canonum Ecclesiarum Orientalium, ad determinanda «graviora delicta tum
contra mores tum in sacramentorum celebratione», ad perficiendas quoque normas
processuales speciales «ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas»,
quia Instructio Crimen sollicitationis
hucusque vigens, a Suprema Sacra Congregatione Sancti Officii edita die 16
mensis martii anno 1962,[3][3] recognoscenda erat novis Codicibus
canonicis promulgatis.
Attente
perpensis votis et factis opportunis consultationibus, Commissionis opus tandem
ad finem pervenit; Congregationis pro Doctrina Fidei Patres accuratius idem
examinarunt, Summo Pontifici subiciendo conclusiones circa determinationem
graviorum delictorum et modum procedendi ad sanctiones declarandas aut
irrogandas, firma manente eiusdem Congregationis Apostolici Tribunalis
exclusiva in hoc competentia. Quae omnia ab ipso Summo Pontifice adprobata,
confirmata et promulgata sunt per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas,
quarum initium sumit a verbis Sacramentorum
sanctitatis tutela.
Graviora delicta
tum in sacramentorum celebratione tum contra mores, Congregationi pro Doctrina
Fidei reservata, sunt:
– Delicta contra sanctitatem augustissimi
Eucharistiae Sacrificii et sacramenti, videlicet:
1° abductio vel
retentio in sacrilegum finem, aut abiectio consecratarum specierum;[4][4]
2° attentatio
liturgicae eucharistici Sacrificii actionis vel eiusdem simulatio;[5][5]
3° vetita
eucharistici Sacrificii concelebratio una cum ministris communitatum ecclesialium, qui successionem apostolicam non
habent nec agnoscunt ordinationis sacerdotalis sacramentalem dignitatem;[6][6]
4° consecratio
in sacrilegum finem alterius materiae sine altera in eucharistica celebratione,
aut etiam utriusque extra eucharisticam celebrationem;[7][7]
– Delicta contra sanctitatem sacramenti Paenitentiae, videlicet:
1° absolutio
complicis in peccato contra sextum Decalogi praeceptum;[8][8]
2° sollicitatio
in actu vel occasione vel praetextu confessionis ad peccatum contra sextum
Decalogi praeceptum, si ad peccandum cum ipso confessario dirigitur;[9][9]
3° violatio
directa sigilli sacramentalis;[10][10]
– Delictum contra mores, videlicet:
delictum contra sextum Decalogi praeceptum cum minore infra aetatem
duodeviginti annorum a clerico commissum.
Haec tantum,
quae supra indicantur delicta cum sua definitione, Congregationis pro Doctrina
Fidei Tribunali Apostolico reservantur.
Quoties
Ordinarius vel Hierarcha notitiam saltem verisimilem habeat de delicto
reservato, investigatione praevia peracta, eam significet Congregationi pro
Doctrina Fidei quae, nisi ob peculiaria rerum adiuncta causam sibi advocet,
Ordinarium vel Hierarcham per proprium Tribunal ad ulteriora procedere iubet
opportunas normas tradendo; ius appellandi contra sententiam primi gradus, sive
ex parte rei vel eius Patroni sive ex parte Promotoris Iustitiae, valide unice
manet tantummodo ad Supremum Tribunal eiusdem Congregationis.
Notandum est
actionem criminalem de delictis Congregationi pro Doctrina Fidei reservatis
praescriptione extingui decennio.[11][11] Praescriptio decurrit ad normam iuris
universalis et communis;[12][12] in delicto autem cum minore a clerico
patrato praescriptio decurrere incipit a die quo minor duodevicesimum aetatis
annum explevit.
In Tribunalibus
apud Ordinarios vel Hierarchas constitutis, hisce pro causis munera Iudicis,
Promotoris Iustitiae, Notarii atque Patroni tantummodo sacerdotes valide
explere possunt. Instantia in Tribunali quovis modo finita, omnia acta causae
ad Congregationem pro Doctrina Fidei ex officio quam primum transmittantur.
Tribunalia omnia
Ecclesiae Latinae et Ecclesiarum Orientalium Catholicarum tenentur canones de
delictis et poenis necnon de processu poenali utriusque Codicis respective
observare una cum normis specialibus a Congregatione pro Doctrina Fidei pro
singulo casu tradendis et omnino ad exsecutionem mandandis.
Huiusmodi causae
secreto pontificio subiectae sunt.
Per hanc
Epistulam, de mandato Summi Pontificis omnibus Ecclesiae Catholicae Episcopis,
Superioribus Generalibus institutorum religiosorum clericalium iuris pontificii
et societatum vitae apostolicae clericalium iuris pontificii aliisque
Ordinariis et Hierarchis interesse habentibus missam, in votis est ut non solum
graviora delicta omnino vitentur, sed praesertim ad clericorum et fidelium
sanctitatem etiam per necessarias sanctiones procurandam sollicita pastoralis
cura ab Ordinariis et Hierarchis habeatur.
Romae, e sede Congregationis pro Doctrina Fidei, die 18 maii 2001.
+ JOSEPHUS
Card. RATZINGER
Praefectus
+ Tharsicius
BERTONE, S.D.B.
archiep. em. Vercellensis
a Secretis
|