Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI.

1. His propositionibus responsionibusque nostris quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia vestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset.

2. Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat?

3. Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti.

4. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio: quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectionem agnoscendi quid observes?

5. Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult.

6. Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur.

7. Legis iniustae honor nullus est: ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License