Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Plane, tertium genus dicimur. Cynopennae aliqui vel Sciapodes vel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet.
2. Psammetichus quidem putavit invenisse ingenio exploratus fidem primam generis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exules vocis humanae non auditu formarent loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem designarent, cuius sonum natura dictasset.
3. Prima vox "beccos" renuntiata est; interpretatio eius panis apud Phrygas nomen est: Phryges primi genus exinde habentur.
4. Sed unum hoc erit de vanitatibus vestrarum fabularum, non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus.
5. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis vitam nutrici illi perseverasse?
6. Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis < . . . . . . . . . >quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed rapti pudoris rubore mutam interpretantur.
7. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid: obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet.
8. Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli in inventum alicuius interpretationis impegerint.
9. Sint nunc primi Phryges: non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana.
10. Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana: ridicula dementia novissimos dicitis et tertios nominatis.
11. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci?
12. Vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privati curiosaeque religionis?
13. Porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antedecunt?