Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Effundite iam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae.
2. Nunc vero eadem ipsa de nostro corpore revulsa in vos retorquebo, eadem uulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis.
3. Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud.
4. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis.
5. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subiacet, quantum a maioribus mutaveritis, cultu habitu apparatu, ipsoque victu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis.
6. Exclusa ubique antiquitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum vestra auctoritas deiecit.
7. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates et nihilominus recusatis. Qua perversitate tan< . . . . . . . > maiorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis?
8. Sed et ipsum quod videmini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam.
9. Nisi quod non perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est.
10. Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.
11. Licet iam hinc recognoscere: inprimis cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, utique contemnitis: praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur; qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit, despexit.
12. "Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt." Iam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent.
13. At enim illi sapientissimi acprudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxiime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur.
14. Mentior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello vovisset, prius dedicasset quam sena tus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo.
15. Utique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae < . . . . . . >re honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus.
16. Saepe censores inconsulto populo aedes adsolaverunt; certe Liberum Patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate non urbe solummodo, verum tota Italia eliminaverunt.
17. Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per vim popularium restructas.
18. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum vix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.
19. Habetis igitur in maioribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si vos saltem integrum honoribus vestris rei esse laesae religionis, sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum.
20. Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis venditanto, pignerando pro necessitate ac voluntate.
21. Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solacio privatorum et domesticorum deorum querellae iuvantur, quo publice turpius contumeliosiusque tractetis.
22. Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur; addicitur, conducitur divinitas eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris.
23. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captivitati notae, poenae): dei vero, qui magis tributarii, magis sancti; immo, qui magis sancti, magis tributarii.
24. Maiestas prostituitur in quaestum, negotiatione religio proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis; venditis totam divinitatem: non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus!
25. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate.
26. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris ex aequo praebeatis?
27. Exstruitis deis templa: aeque mortuis templa); exstruitis aras dei: aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur.
28. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis, caeditis eosdemque odores excrematis.
29. Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi.
30. Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri;
31. secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt.
32. Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii vindices.
33. Quamquam periurii apud vos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!
34. Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate nel naturali sublimitate animi; derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum.
35. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis.
36. Omitto, quae bulgae aut sacrilegae gulae videbuntur, maiorum prope religionem convenire: atquin doctissimi, gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere creduntur, et inreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quominus aut turpius aut vana aut falsa de deis inferat.
37. Ab ipso exordiar vate vestro, eius unde omnia et omne aequore , cui quantum honorem adiudicastis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit.
38. Adhuc meminimus Homeri: ille, opinor, est qui divinam maiestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria composuit;
39. Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum; eadem Iovem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum.
40. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo? Nec tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur.
41. Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit.
42. Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis.
43. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves, seu Iuppiteros dicendum est, sine capitibus inducit.
44. Cetera lasciviae ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiliorum sacrilegam venustatem, utrum mimos an deos vestros in strophis et iocis rideatis; sed et. histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum.
45. Constuprantur coram vobis maiestates in corpore inpuro; famosum et deminutum caput imago cuiuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia modulari.
46. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur.
47. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur, Herculem induerat; risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis pater, Iovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemve simulantia e cauterio probat.
48. Singula ista, quaeque adhuc investigare quis possit, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, qui ista suscipiunt.
49. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur. < . . . . . . > ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis. Nos vero in totum aversamur.