Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI.

1. Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit.

2. Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis, ut voluit, argumentatus, Iudaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse: ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli.

3. Inde, opinor, praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae, in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse.

4. Ubi ergo is deus fuerit? Utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum.

5. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona: certe non negabitis vos eadem colere nobiscum.

6. Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License