Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII.

1. Sed et qui crucis nos antistites affirmat, consa cerdos erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes vos cum effigie.

2. Quamquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum. sua propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit dei corpus.

3. Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior, est omne robur quod derecta statione defigitur.

4. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecraverunt!

5. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ipsam deis vestris de isto patibulo provenisse.

6. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est.

7. Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio ; < . . . . . . >; si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucisfeceris.

8. Huic igitur exordio et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit;

9. inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri, in marmor, in lutum vel aes vel argentum, vel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam.

10. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis.

11. Eam si transferas, vel de brachiis eius in aliam subolem utaris, cui deputabitur, quod de traduce provenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum.

12. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo convenitur in genere.

13. Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur.

14. Ad manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, veneramini. Consecratio ne quid melius extollat, cruces erunt intestina quodammodo et tropaeorum; itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio.

15. Signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert: sed ille imaginum suggestus et totus auri cultus monilia crucum sunt.

16. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License