Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Alii plane humanius solem Christiarram. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, vel die solis laetitiam curare.
2. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra vibratis?
3. Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lavacrum subtrahatis aut in vesperam differatis, aut otium et prandium . curetis.
4. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis vestris.
5. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite vicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus!