Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV.

1. Nova iam de deo nostro fama suggessit, et adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: "Onocoetes". Is erat auribus cantherinis, in toga, cum libro, altero pede ungulato.

2. Et credidit uulgus . . . . Iudaeo. Quod enim aliud genus seminarium est infamiae nostrae? Inde in tota civitate Onocoetes praedicatur.

3. Sed et hoc tametsi hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini.

4. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes vos et canino capite, et leonino, et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoetae penes vos deprehenduntur!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License