Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV.

1. Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat.

2. Nos infanticidio litamus sive initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse revincimini, recognoscetis suo ordine: nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare.

3. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aeditui tabellis eluduntur.

4. Sed nec eo distat, si vos non ritu sacri neque ferro necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis, si exponitis aut longiore in aquis morte, si mergitis.

5. At et si quo < . . . . . . > dissimilius penes vos fit, eo adicite, quod vestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superacervabitur in vobis quicquid < . . . . . > a ratione defecerit.

6. Sed de ea impietatis hostia dicimur vesci. Dum ita quoque in vobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate.

7. Si illa impudica est, nostra vero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat.

8. Quamquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? Parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? Parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License