Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI.

1. Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam: quid enim tale in vobis detinebo?

2. Verum iam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut veram noctem contaminaremus; quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus; quod nostram quoque conscientiam ludimus: quodcumque enim facimus, si volumus, suspicamur.

3. Ceterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in. tenebris scelera nostra recognoscere possumus.

4. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. Sed et Macedonesid, quod probaverunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt.

5. Tragoedus consternatus retracta persona, "numquid", ait, "domini, displicui vobis?" Responderunt Macedones: "immo, tu quidem pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit": atque exinde alter ad alterum: "elaune", dicebat, eith' matêra".

6. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem pol luimus oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt.

7. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto;

8. si qua ab humana condicione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.

9. Respicite igitur luxuriam inter errores et ventos fluctuantem, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris.

10. Inprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini, quanta materia incesti subministratur, quanta occasio casibus aperitur?

11. Plane ex aliqua disciplina severiores aut certe respectu eiusmodi eventuum a libidine temperatis, quocumque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit.

12. Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis po< . . . >st< . . > stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum.

13. Unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt; unde ista quoque talis ante tragoedia erupit, Fusciano praefecto urbi iudicata.

14. Pusio honeste natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit: qui eum nutrierat Graeculus, vel a limine Graeculo more captaverat intrans.

15. Inde mutatus a se aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut usum era, adulescentem dominus in agrum et vincula legat.

16. Illic iamdudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia perisset; ille, se quoque a pueritia perisse, ceterum eodem eventu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit.

17. Igitur Dei voluntate fit ut tanta saeculo macula exprobraretur; spiritus de die concutitur, tempora cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur.

18. Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit; investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur.

19. Revelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti.

20. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptioms) eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis: semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis, opinor, intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License