Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII.

1. Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus.

2. Atenim haec omnia apud priores maioresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! Piget prosequi.

3. Crucis vero novitatem numerosae, abstrusae, Regulus vester libenter dedicavit; regina Aegypti bestiis suis usa est; ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat invadere ipsa Dido.

4. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum era dicatae confessionis ministerium.

5. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis! Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis!

6. De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos piae.

7. "Esto", inquitis, "veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio pro sequi, quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis".

8. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem in vobis exempla adgnosco? Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lamstas auctoratis nec metu mortis nomen militiae datis.

9. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis.

10. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit.

11. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque, qui proxume inter venatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License