Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX.

1. Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si vobiscum communicamus, superest deridenda persuasionum conferamus.

2. Quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis.

3. Ridete igitur, quantum libet, stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel intersa lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras.

4. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit; vobis autem quanto vanius traditum est, hominis spiritum in cane vel mulo aut pavo moraturum!

5. Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum; id vos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore omnino Aristide recusato.

6. Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos: apud vos quoque Pyriphlege thontis et Elysii non alias condicio disponitur.

7. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License