Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX.

1. Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini vestros, si nihil inter nos diversitas habet, si unum et eidem sumus?

2. Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et vani cum aequalibus.

3. Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum provocamus.

4. Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu: illud aptius de viro et femina viris et feminis iunctum.

5. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare: sic figulus figulo, faber fabro invidet!

6. Immo, iam desine, simulata confessio! Redigit conscientia veritatem et ad constantiam veritatis.

7. Nam omnia ista in vobis solis erunt et a nobis solis revincuntur, de quibus delata sunt, agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instruitur et consilium inspiratur et iudicium gubernatur.

8. Vestra denique sententia, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis.

9. Naturae vitio satisfacitis, ut quae in vobis non refutetis, in aliis < . . . . . . >tis aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios iactetis.

10. Qui < . . . . >opere occupati eritis: in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi.

11. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, [auf< . . . . . . >de oculo vestro,] ut stipulam de alieno extrahatis.

12. Emendate vosmetipsos prius, ut Christianos puniatis! Nisi quod, si emendaveritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati.

13. Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis; recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis!

14. Patet iam hinc vobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et veritatis recognitio.

15. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis!

16. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem, cur, quod amatis et odistis, non noveritis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License