Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS.

I.

1. Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam uestram ad recensendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis.

2. Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis.

3. Patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit!

4. Denique si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negetis, iam hinc excidere fidem uerae divinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum divinum uideri iure possit.

5. Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, et ipsa de sua uirtute secura est!

6. Quidni? Quemcumque uult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.

7. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus uetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem [istam] corroboraverunt.

8. Quare secundum uestros commentarios, quos ex omni theologiae genere recepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes uos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui, Rerum Divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum et posuit.

9. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas.

10. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt.

11. Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda?

12. In coniecturis? sed incerta conceptio est. In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed < . . . . . . . > et municipalis adoptatio est.

13. Denique apud philosophos incerta, quia uaria; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiva omnia, quia uoluntaria.

14. Porro divinitas, si ueram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium.

15. Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimavit; quem historia iactavit quem civitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum aut pudendum aut adoptivum!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License