Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.

1. His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur.

2. Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos < . . . . . . . . . >, ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, quia qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt;

3. aeque, demonstrantes elementa deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus iure deos non esse defendi, quorum parentes, id est elementa, dei non sint.

4. Scimus deum de deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur, quod elementa contineat mundus iste (ut summaliter tractem de universitate, partibus eius praeministrans, nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum ut membrorum ), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit et finem.

5. Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem., non capit utique uideri deus, carens substantia divinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur.

6. Si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam de deo nasci? Item quomodo uolunt, quos de elementis natos ferunt, deos haberi, cum deum negent nasci?

7. Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem dei et nativitatem frustra uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicaverunt animalia esse caelum et astra.

8. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalium formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori.

9. Nemo autem negabit elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque cor pora ex illis decidere uideamus.

10. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique dei sunt.

11. Et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa? "Quoniam," inquit, "moventur." Ac ne ex diverso proponatur multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praevenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut initiatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se.

12. Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non uidemus, non credimus esse.

13. Immo, eo altius inuestigandum est quod non uideatur, ut quod uideatur, quale sit, scire possimus.

14. Alioquin si tantum ea quae comparent, ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent?

15. Si autem uidentur esse qui non sunt, cur non sint et qui non uidentur? Motatorem dico caelestium rerum.

16. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se; etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen, ut eo non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid uetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Quod alia sane uanitate Aegyptiis licet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License