Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Quin ergo ad humaniorem aliquanto conuertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta uideatur?
2. Nam et Varro meminit eius, creditam propterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni ali provehi possit ad uitae humanae [et] conservationem,
3. quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris,
4. proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus expediat et annum stationibus servet, lunam, solacium noctium, patrocinium mensium; gubernaculis;
5. item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum; ipsum denique caelum, sub quo omnia, [in] terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat;
6. nec tantum de beneficiis fidem divinitatis elementis conuenire, sed etiam de diversis quae tamquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum;
7. et iure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet iuvandi et nocendi.
8. Porro si ista sentiuntur in communi conuersatione, non perinde rebus ipsis quibus iuvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his, sub quorum iure et potestate operatio rerum decurrit.
9. Nam in uoluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suavitatis temperet ui.
10. Aeque cum quis ualetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt.
11. Item in adversis: qui ferro sauciantur, non dolorem ipsum aut lanciam accusant, sed hostem uel latronem, et quos ruina opprimit, non tegulas aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae.
12. Merito : certum enim est, quodcumque fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quod fiat, instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius esse qui quid uelit fieri, et quod possit inueniri.
13. Et ita recte in ceteris agitis auctorem considerantes; at in physicis contra naturam regula uestra, quam in ceteris sapientiam iudicatis, disceditis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt, non a quo fieri * *.
14. Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt servitutes et officia. Nos in ista inuestigatione alicivus artificis intus et domini * *, servitutes autem contendimus elementorum ex operis eorum, quas facis potestates.
15. Sed dei non serviunt; ea igitur quae serviunt, dei non sunt. Aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione divinitas intellegatur.
16. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uolvendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt,
17. < . . . . . >e< . > ipsa observatione condicionum suarum et fide operum et instantia < . . . . . >uum et cura demutationum, memoria reciprocationum aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis utilitatem < . . >e< . . . . . . . >nem?
18. Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem quod ab illis aut iuvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.