Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI.

1. Age iam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam.

2. Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur; confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit.

3. Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam partem credam, quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est.

4. Fingite quaslibet rationes caelestium casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem.

5. Num alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dixisse uideatur? non, qui uerius, is melius?

6. Ceterum cui res examinabitur, uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro carpi: igitur non deos, quae sub aliquo.

7. At si in isto erratur, melius est < . . . . . . > simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat, eis divinitatem adiudicando quae super hominem putat situ et ui et magnitudine et diuturnitate sentiri: quod enim super hominem, credas deo proximum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License