Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum < . . . . . . . > mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur.
2. Interim hos certe homines fuisse uel eo palam est quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis.
3. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus.
4. Ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, uirtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio honoratis, contenti protalibus etiam inrideri peierantes,
5. at e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum, titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis ?
6. Ille autem conspector omnium, comprobator, immo < . . . >ctor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis dignitatibus habere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei?
7. Atquin horretis et aversamini uagos, exules, infirmos, debiles, sordide natos, inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exarendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant?
8. Sedenim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem!
9. Nam quotiens misera uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae licentiae ut fabulosa defenditis;
10. quotiens ultro siletur de eiusmodi, poeticam non modo non oneratis, sed insuper honora- tis, utique in necessariis artibus habetis: denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis.
11. Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum.
12. At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris?
13. Igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis, quia non creditis poetis, cur laudem mendacibus fertis nec cavetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda.
14. Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerunt, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur?
15. Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si nihil tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit?
16. Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosus adulescens libidinis frustratae dolore castratus est?
17. Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non mulierum causa periit?
18. Mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia gesserint, ue< . . . . . > homines quas defuerint, nec quod non divinas adscripserint foeditates divinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.