Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.

1. Superest gentile illud genus inter populos deorum quos libidine sumptos, non pro necessitate ueritatis, docet privata notitia.

2. Deum ego existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum.

3. Atenim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi uerae divinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt?

4. Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae, quam etiam fama destituit?

5. Quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum,

6. uel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Narniensium Visidianum, Atiniensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam praeverint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat?

7. Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur.

8. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, ibes, corcodrillos et anguem suum.

9. Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, uerum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quod conici potest, apud nostras litteras, ut uerisimile uidetur, positum est.

10. Nam Serapis iste quidem olim Ioseph dictus fuit, de genere sanctorum; iunior inter ceteros fratres, sed excelsior dignitate ab isdem fratribus per livorem uenum in Aegyptum datur serviturus in familia regis Aegyptiorum Pharao.

11. A regina minus pudica desideratur, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur.

12. Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus uim spiritus sui ostendit.

13. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam: illi detractantibus quos conuocaverat, ualuit exponere Ioseph, expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit:

14. illos boves septem opimissimos diffluentem totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare; sapere itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore.

15. Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probavit; itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit.

16. Hunc Serapidem ex suggestu quo caput eius ornatum, uocaverunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet.

17. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa turba Aegyptiorum.

18. ( Et Phariam adiungunt, quam filiam Pharao derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. )

19. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta uideri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canibus par, par etiam servitute ipsa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License