Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX.

1. Haec secundum tripertitam dispositionem totius divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit uideri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili.

2. Sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitiisque ueritatem obumbravit.

3. Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam uanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant?

4. Nisi si Attico stupore recipere uoluerunt: nam et Athenis ara est inscripta: "ignotis deis." Colit ergo quis quod ignorat?

5. Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare, in quo etiam inreligiosi deprehenduntur: si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur.

6. Nos uero bifariam Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos sibi ipsi sunt commenti.

7. Et numquid hi sunt publici et adventicii dicti? Id eorum arae docent, adventiciorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio.

8. Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico compre hendantur, actum est iam de his sub istis speciebus.

9. De propriis dicere si placet, de Romanis, stupeamus tertium illud genus hostilium deorum necesse est, eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit.

10. Ipsos in duas species dirigimus; alios de hominibus assumptos, alios mente conceptos.

11. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse.

12. Patrem Indigentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus. Sed et proditor patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor.

13. Ac si hoc uerum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem, Aeneae timiditate in his supplicantem hosti, non comitata, raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit.

14. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant.

15. Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit.

16. Si baiuli parentum in caelo sedent, cur non potius Argivi iuvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales provexerunt?

17. Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix?

18. Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit.

19. Romulus aeque post mortem deus. Si quia Urbem condidit, cur non alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas uirgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus, quia tunc parentibus quiritatum est per illum!

20. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus iuvando diligens fuit, plus fimi Augeas conferebat.

21. Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat.

22. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot uilissimos amatores deversata obsessam castitatem tenere protexit?

23. Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Ulixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License