Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad nationes IntraText CT - Text |
1. Sedenim manifestis uis sua adsistit. Quos a primordio possunt non < . . . . >rere< . . . . . . . . . . . . . . . . > divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt.
2. Hic igitur consisto: si sunt allecti dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, < . . . . . . >str< . . . .concedatis iam necesse est, esse aliquem summum dominatorem habentem allegendi potestatem et quasi Caesarem: neque quisquam aliis praestare potest in quo non ipse dominetur;
3. (Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, cur ergo deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt?)
4. Aut si nemo est qui deos faceret, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam divinitatis.
5. Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem, credo, proferetis.
6. Aut enim ille, quisquis id praestans, facit ut habeat uel amminicula uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitate conferens dignis quibusque.
7. Aliud quid suspicare non datur: nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit.
8. Sed non potest competere numini, ut sit tanta ei potestas, ut scilicet de mortuis deos faciat, et si tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera uel etiam munimento quorundam et quidem mortuorum, quo mirum, cum alios ab initio sibi immortales instituere potuisset?
9. Nec diutius de . . . . . . . . . . >tus conquiret, qui humana divinis comparavit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > contributa,
10. si pristinis uiris caelum ob merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest: tantis uidelicet < . . . . . . . . . . . . . . . . . . >a meruerit antiquitas.
11. Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita.
12. Si quid incuna< . . . . . . . . . . . . . . . >litatis ualent ad suffragium divinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis.
13. Furtivus infans Iuppiter uester, indignus et tecto et ubere humano, merito quem Cretae nutrix tam mala manebat.
14. Adultus denique qualemcumque genitorem pellit, felicissimum regem, aurei scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae < . . . . . . . . >ae pax quiescebat, sub quo
"nulli subigebant arva coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat."
15. "Sed oderat patrem incestum, eius < . . . . . . . . castratorem." Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum illud dictum putem: tou~ patro_j to_ paiidi/on. Tam pius pater quam pius filius!
16. Quodsi iam tunc legibus ageretur, in duos culleos dividi Iovem decuit! Post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leviora, id est adulteria se et stupra diffundere?
17. De quo poetica sic lusitavit, quomodo cum in libello de fugitivo palam factum, solemus et operam eius percontandi aliorum abusui nundinare,
18. modo in pretia luxuriae eum figurando, quippe qui bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem aureum pergulis immiserit, id est aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsorum, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantaverat.
19. Adeo non fabulae istae sunt de fa< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > sit an non lasciu< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > na hominum quos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > emissa iam pridem a fide per incr< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >, non est nobis extensius agendum.
20. Si enim et re . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > pibus et pro seminatoribus suis morata plebs eadem q< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. < . . . . . . . . . . . . . . > Quanto deterior, qui non melior? Privato enim titulo Iovem Optimum dicitis, et est Vergilii "aequus Iuppiter."
21. Omnes proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti: cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri non fuit dignus!