Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV.

1. Sed quoniam alios seorsum uolunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam.

2. De ipso quidem Hercule ea est summa responsionis, an dignus caelo et divinitate; sic enim pro uo< . . . . . . . > meritis addicunt divinitatem.

3. Si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, uel etiam ad< . . . . . . . . . > arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt?

4. Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis peregrinitas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur, et, si quando, ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse?

5. Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere?

6. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >as plurimas < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ille Pompeius < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > qui nec Ostia salva . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in unum angulum Byrsae Cartha< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob tot caedes divinitati deputatur.

7. Adicite potius titulis Herculanis stupra uirginum, uxorum et fascias Omphales et ob decori pueri amissionem foede desertam militiam Argonautarum.

8. Adicite ad gloriam post turpitudinem illam etiam furias eius; adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt!

9. Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciviam uenenis circumventus magis meruit id quam ut honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum sublevastis, ipsa facilitate qua et alium igni sed divino confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse.

10. Is, etsi Apollinis filius, tam homo quam Iovis nepos, Saturni pronepos, ( nisi habendus spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit ) quem expositum repertum, turpius Iove educatum, canino scilicet ubere, hominem fuisse nemo negare potest, fulmine haustus est.

11. Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in artificem!

12. Sedenim Pindarus meritum eius non occultavit: cupiditatem et avaritiam lucri in eo canit iudicatam, qua quidem ille uivos ad mortem, non mortuos rursus ad uitam, praevaricatione uenalis medicinae agebat.

13. Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, merit< . . . . . . . . . . . . . >m< . . . . . . . . > bestiam ediderat, isdem quasi scalis ad caelum erupisse.

14. "Et tamen Athenienses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea suum adorarent, merito deum. Quidni, si conservatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem oblivione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License