Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVI.

1. "Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstraverunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne confitemini prius fuisse quae inuenirentur?

2. Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores?

3. < . . . . . . . >que inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, < . . . . . . . . . . > ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inueniret et ipsum quod inueniretur.

4. Ficum uiridem Romae nemo noverat Africanam, cum Cato senatui intulit, ut quam prope provincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret.

5. Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae provolgavit. Potuerunt et hi novorum apud Romanos pomorum repertores meruisse praeconium divinitatis!

6. Tam uanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset?

7. Mentior si non in omnibus iam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano ubique instruente novitatem. Atque adeo quos ob artes sanctificatis laeditis in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License