Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII.

1. Denique < . . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >

2. superstitionum praegrandis praesumptio, cui < . . . . . . >rel< . . . . . . . . . . . . . . . > bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >se, quod officiis religionum meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . . > eis praevaleant.

3. Nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina provexit hoc imperium, in ius Romanum destinatum!

4. Nam peregrinos deos non putem extraneo potius populo quam suo favisse, sicut fierent quasi desertores et destitutores, immo proditores patrii soli quo nati, adulti, morati sepultique sunt.

5. Ita ne Iuppiter quidem Cretam Romanis fascibus premi sineret, oblitus antrum illud Idaeum Corybantiaque aera et nutricis suae iucundissimum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret, quae cineres Iovis tegit?

6. Vellet Iuno urbem suam "posthabita Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam:

hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tunc tenditque fovetque.

7. Misera adversus fata non ualuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreverunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae!

8. Si dei isti conferendi inperii potest< . . . . . . regnavit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto < . . . . . . . . . . . . . > regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur?

9. Ita quib< . . . . . . . . . . dominos facit, et dediticius Admeti cives Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo circumvenit. Num timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . . . . . . . . . . >?

10. < . . . . . . . . . . . . . . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut in urbes suas tueri < . . . . . . > potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

11. Servent urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. Atqui non post summum imperium, auctis iam rebus superstitio quaesita est?

12. Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res uestras divina frustrabant.

13. Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et uasa sordida, et nidor exilis ex illis, et deus ipse nusquam. Ergo non ante religiosi quam maiores, neque ideo maiores, quia religiosi.

14. Atquin quomodo ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis < . . . . . . . . > uideri possit, quod laesis potius deis auctum est?

15. Nisi fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro < . . . . . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, eadem caedes et civium et sacerdotum, eadem rapina et profanorum et sacrorum.

16. Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde dei quot de gentibus triumphi manent. At simulacra captiva et utique senti< . . . . . . . . . . >os non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur.

17. Itaque, quorum fastigium sacrilegio adultum est, non possunt uideri religionis meritis excrevisse, < . . . . . . . . . . . >nis sive laedendo creverunt.

18. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; est adhuc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum morabantur, donec Romanis cessit universa paene dominatio.

19. Sors temporum ita uolut< . . . . . . . . . . . . >. Quaerite quis temporum uices ordinavit: idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tamquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei!

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License