Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III.

1. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum in talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi.

2. Adeo, si de criminum veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur, ut ita pronuntiaretur in nos: "illum homicidam" vel "incestum" vel quodcumque iactamur, "duci, suffigi, ad bestias dari placet". Porro sententiae vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen extat, nisi nominis crimen est.

3. Haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos: nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne probentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur.

4. Adeo, ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus.

5. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa?

6. Praescribitur enim vobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia enumerat: quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco.

7. Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit vel inpudicum vel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet.

8. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur.

9. Etiam cum corrupte a vobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est.

10. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non pari infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License