Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII.

1. De obstinationibus vero vel praesumptionibus si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt.

2. Prima obstinatio est, qua secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando.

3. Hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens viderit, in quibus indomitae et extraneae nationes.

4. "Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in provinciis affectata maiestas! Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant, adhuc Galli Rhodano suo non lavant!

5. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt: vanitatis sacrilegia conveniam et ipsius vernaculae gentis inreverentiam recognoscam et festivos libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant: si non armis, saltim lingua semper rebelles estis.

6. Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris: dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem vestros ex fide deieretis.

7. Sed non dicimus deum imperatorem: super eiusmodi enim, quod uulgo aiunt, sannam facimus.

8. Immo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis dicendo quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod dicitis: mavult enim vivere quam deus fieri!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License