Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II.

1. Sed physico auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mira sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas opinionum, ueniens de ignorantia ueritatis.

2. Quis autem sapiens, expers ueritatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum Deum ignoret?

3. Nam et divina alias enuntiatio Solomonis: "Initium", inquit, "sapientiae metus in Deum".

4. Porro timoris origo notitia est: quis enim timebit, quod ignorat? Itaque Deum timuerit, ignotio omnium, Deum omnium notitiam et ueritatem assecutus plenam atque perfectam sapientiam optinebit.

5. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae literaturae inspiciendae divinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint uideri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen alia expellant, probant sese aut non omnia dispexisse aut non omnibus credidissenam et alias ueritatis simplicitas per scrupulositatem humanam de fide nutat , et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse;

6. per quod in incertum abiit etiam quod inuenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis.

7. Inuento enim solummodo deo, non ut inuenerunt, exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent:

8. Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum, et, ut ita dixerim, neminem; positum uero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici.

9. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in Deum.

10. Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos divinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, "numquam", inquit, "ascendi". Item, an dei essent, "nescio", inquit, "nisi, ut sint, expedire."

11. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, "nihil" renuntiavit.

12. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat; idem Aesculapio gallinacium resecari quasi certus iubebat.

13. Et ideo cum tam incerta et in< . . . . . > definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potuit metum habere eius, quem non liquido tenebat determinare?

14. De mundo deos di dicimus. Hinc enim physicum theologiae genus cogunt, qui elementa deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam deos dividens unam uult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, < . . . . . . . . >; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem Amphiaraum.

15. Aeque Arcesilaus trinam formam divinitatis inducit, Olympios, Astra, Titanios, de Caelo et Terra; ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iovem et Orcum, et ceteram successionem.

16. Xenocrates Academicus bifariam facit Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra.

17. Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram.

18. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse naturam Zenon.

19. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis.

20. Atqui uanissime. "Qui cum est," inquit, "in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur." Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License