Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad nationes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI.

1. Non tamen contenti eos deos asseverare, qui uisi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata est,

2. umbras aliquas incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitantes deos sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu,

3. ut sit deus Consevius quidam, qui con< . . . . . . >nibus concubitalibus praesit, et Fluvionia, quae infantem in utero nutriat;

4. hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiviscat infans et sentiat primum; dehinc Diespiter qui puerum perducat ad partum

5. cum primig. . . . . . > et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae < . . . . . . . . > < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >us dictae.

6. Perverse natos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .recte uero Prosae Carmentis esse provinciam

7. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > et ab effatu Farinus, et alius a loquendo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >uem ad cavendum subministrat < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rix et Albana et una Runcinia. Mirum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > non esse provisos!

8. Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina.

9. Ab adeundo Adeona, abeundo Abeona est. Domiducam et habent et deam < . . . . . . . . . . . . . . . . . . >e et malam, item uoluntatis Volumnium Voletamque.

10. Habent et Paventinam pavoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam; aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum.

11. Est et Iuventa novorum togatorum, uirorum iam Fortuna barbata.

12. Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata; sunt, pro pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema mater.

13. < . . . . . . > parcite, dei impudentes: luctantibus sponsis nemo intervenit; ipsi, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License