3. Cum vero conscii sint
veram comprehensionem germanamque misericordiam numquam seiungi a veritate(4),
pastores officio obstringuntur hos fideles commonendi de Ecclesiae doctrina
quae ad sacramentorum celebrationem, peculiarique modo ad Eucharistiae
receptionem attinet. Hac in re,
postremis his in annis, in variis regionibus diversae solutiones pastorales
propositae sunt, secundum quas fideles, qui post divortium novas nuptias
inierunt, quamvis generali ratione profecto ad Communionem Eucharisticam
admittendi non sunt, ad ipsam tamen accedere queunt quibusdam in casibus, cum
scilicet secundum iudicium suae ipsorum conscientiae putent se hoc facere
posse. Quod
quidem evenire potest, verbi gratia, cum prorsus iniuste deserti fuerint,
quamvis prius matrimonium salvum facere sincere conati sint, vel cum persuasi
sint de nullitate prioris matrimonii, quae tamen probari non possit in foro
externo, vel cum iam longum reflexionis et paenitentiae iter emensi sint, vel
etiam cum ob rationes moraliter validas iidem separationis obligationi
satisfacere non possint.
Iuxta quasdam
opiniones, ad veram suam condicionem obiective examinandam, divortio digressis,
qui novas inierunt nuptias, colloquium ineundum esset cum presbytero prudenti
ac experto. Idem sacerdos tamen observet oportet eorum adventiciam decisionem
conscientiae accedendi ad Eucharistiam, quin hoc significet admissionem ex
parte auctoritatis.
His et
similibus in casibus ageretur de toleranti ac benevola solutione pastorali, ut
ratio inducatur diversarum condicionum divortio digressorum, qui novas nuptias
inierunt.
|