4. Etsi notum sit
similes solutiones pastorales a quibusdam Ecclesiae Patribus propositas
easdemque etiam in praxim deductas fuisse, hae tamen numquam consensum Patrum
obtinuerunt nulloque modo doctrinam communem Ecclesiae constituerunt nec eius
disciplinam determina runt. Spectat ad ipsius Magisterium universale,
fidelitate servata erga S. Scripturam et Traditionem, docere et authentice
interpretari depositum fidei.
Quare haec
Congregatio, prae oculis habens novas superius memoratas propositiones
pastorales, suum officium esse ducit in memoriam revocare doctrinam et
disciplinam Ecclesiae hac in re. Ipsa enim, propter fidelitatem erga Iesu
Christi verbum(5), affirmat se non posse validum agnoscere novum
coniugium, si prius matrimonium validum fuit. Divortio digressi, si ad alias
nuptias civiliter transierunt, in condicione versantur obiective legi Dei
contraria. Idcirco, quoad haec durat condicio, ad Eucharisticam Communionem
accedere iis non licet(6).
Quae norma
minime habet indolem poenalem vel utcumque discriminantem erga eos de quibus
agimus, sed potius obiectivam condicionem exprimit, quae suapte natura impedit
accessionem ad Communionem Eucharisticam. "Ipsi namque impediunt ne
admittantur, cum status eorum et condicio vitae obiective dissideant ab illa
amoris coniunctione inter Christum et Ecclesiam, quae Eucharistia significatur
et peragitur. Restat praeterea alia peculiaris ratio pastoralis: si homines
illi ad Eucharistiam admitterentur, in errorem turbationemque inducerentur
fideles de Ecclesiae doctrina super indissolubilitate matrimonii"(7).
Fidelibus, qui
in tali condicione matrimoniali versantur, accessio ad Communionem
Eucharisticam patet unice per absolutionem sacramentalem, quae dari potest
"tantum illis qui, dolentes quod signum violaverint Foederis et
fidelitatis Christi, sincere parati sunt vitae formam iam non amplius adversam
indissolubilitati suscipere. Hoc poscit revera ut, quoties vir ac mulier
gravibus de causis - verbi gratia, ob liberorum educationem - non valeant
necessitati separationis satisfacere, 'officium in se suscipiant omnino
continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab actibus, qui solis coniugibus
competunt'"(8). Tunc ad Communionem Eucharisticam accedere
possunt, salva tamen obligatione vitandi scandalum.
|