Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Epistula de receptione communionis a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias

IntraText CT - Text

  • 6
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6. Fidelis qui ex consuetudine convivit «more uxorio» cum persona quae neque legitima est uxor neque legitimus vir, non potest accedere ad Communionem Eucharisticam. Quod si ille hoc fieri posse existimet, tunc pastores et confessores, propter gravitatem materiae nec non ob exigentias boni spiritualis personae(10) et boni communis Ecclesiae, gravi obstringuntur officio eundem commonendi huiusmodi conscientiae iudicium aperte contradicere doctrinae Ecclesiae(11). Debent insuper memoriam facere huius doctrinae, cum omnes fideles sibi commissos instituunt.

Hoc non significat Ecclesiae cordi non esse condicionem horum fidelium, qui, ceterum, minime excluduntur a communione ecclesiali. Ipsa sollicitudine ducitur eos pastorali actione prosequendi eosque invitandi ad vitam ecclesialem participandam, quantum fieri potest, salvis praescriptis iuris divini, a quibus Ecclesia nullam habet dispensandi potestatem(12). Necesse alioquin est illuminare fideles, quorum interest, ne censeant suam vitae Ecclesiae participationem exclusive reduci ad quaestionem de Eucharistiae receptione. Fideles adiuventur oportet, ut magis magisque comprehendant valorem participandi sacrificium Christi in Missa, communionis spiritualis(13), orationis, meditationis verbi divini, operum caritatis et iustitiae(14).




10) Cf. 1 Cor 11,27-29.



11) Cf. Codex Iusir Canonici, can. 978 § 2.



12) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1640.



13) Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula Episcopis Ecclesiae Catholicae super aliquas quaestiones respicientes Ministrum Eucharistiae, III/4: AAS 74 (1983) 1007; S. Theresia de Avila, Camino de perfección, n. 35, 1; S. Alphonsus M. de' Liguori, Visite al SS. Sacramento e a Maria Santissima.



14) Cf. Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License