Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Epistula de receptione communionis a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias

IntraText CT - Text

  • 7
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7. Errata persuasio, vi cuius aliquis post divortium et novas initas nuptias putat se posse accedere ad Communionem Eucharisticam, plerumque supponit conscientiae personali tribui facultatem ultimatim decidendi - ratione habita propriae persuasionis(15) - de existentia vel minus prioris matrimonii deque alterius unionis valore. At talis attributio admitti nollo modo potest(16). Matrimonium enim, quatenus imago unionis sponsalis inter Christum et eius Ecclesiam atque nucleus primarius et elementum magni momenti in vita societatis civilis, est sua ipsius natura realitas publica.




15) Cf. Litt. Encycl. Veritatis splendor, n. 55: AAS 85 (1993) 1178.



16) Cf. Codex Iuris Canonici, can. 1085 § 2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License