9. Ceterum Adhortatio Familiaris
consortio, cum pastores invitat ad bene distinguendas varias condiciones
eorum qui post divortium novam inierunt unionem, mentionem etiam facit
condicionis eorum qui certi sua in intima conscientia sunt superius matrimonium
iam irreparabiliter disruptum numquam validum fuisse(17). Discernendum
utique est, num per viam fori externi ab Ecclesia statutam huiusmodi matrimonii
nullitas obiective existat. Disciplina Ecclesiae, dum in examine de validitate
matrimoniorum catholicorum confirmat competentiam exclusivam tribunalium
ecclesiasticorum vias etiam novas ad probandam nullitatem unionis praecedentis
offert hac mente, ut omne discrimen - inquantum fieri potest - inter veritatem
in processu accessibilem et veritatem obiectivam, a recta conscientia cognitam,
excludatur(18).
Adhaerere
utcumque Ecclesiae iudicio et observare vigentem disciplinam circa obligationem
formae canonicae utpote necessariae pro validitate matrimoniorum catholicorum,
est quod vere prodest spirituali bono fidelium quorum causa agitur. Ecclesia
enim est Corpus Christi atque vivere in communione ecclesiali est vivere in
Corpore Christi et pasci eius Corpore. In Eucharistiae sacramento recipiendo
communio cum Christo capite nullo modo a communione cum eius membris, i.e. cum
eius Ecclesia separari potest. Qua de causa sacramentum nostrae cum Christo
unionis etiam sacramentum unitatis Ecclesiae est. Sumere Communionem Eucharisticam,
dispositionibus communionis ecclesialis non servatis, est ergo res in se
repugnans. Communio sacramentalis cum Christo implicat et supponit
observantiam, interdum quidem difficilem, ordinis communionis ecclesialis, nec
fieri potest recte et fructuose per modum agendi quo fidelis desiderans
immediate accedere ad Christum, hunc ordinem non servat.
|