Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Epistula de receptione communionis a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias

IntraText CT - Text

  • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10. Secundum ea quae hucusque exposita sunt, plene est amplectendum votum a Synodo Episcoporum expressum, proprium a Beatissimo Patre Ioanne Paulo II factum, et ad rem deductum studio laudabilibusque inceptis ab Episcopis, sacerdotibus, religiosis et fidelibus laicis: hoc est, sollicita cum caritate summopere adniti ut fideles, qui in condicione matrimoniali abnormi versantur, in Christi et Ecclesiae caritate roborentur. Hoc tantum modo eis licebit plene recipere matrimonii christiani nuntium atque sustinere in fide angores condicionis suae. In actione pastorali omni ope adnitendum est, ut recte intellegatur non agi hic de discrimine, sed solummodo de fidelitate absoluta erga Christi voluntatem, qui rursus nobis dedit et noviter concredidit matrimonii indissolubilitatem veluti Creatoris donum. Necesse erit ut pastores atque communitas fidelium patiantur atque diligant una simul cum iis ad quos pertinet, ut conspicere valeant etiam in onere oboedientiae iugum suave atque onus leve Iesu(19). Eorum onus non est dulce et leve quatenus parvum vel inane, sed fit leve quia Dominus - atque cum eo omnis Ecclesia - id participat. Proprium est pastoralis navitatis integra deditione exercendae praebere eiusmodi auxilium, veritate simulque amore innixum.

Tecum coniunctus in munere collegiali ut lesu Christi veritas in Ecclesiae vita et consuetudine splendescat, me profiteri gaudeo Excellentiae Tuae Reverendissimae in Domino

Joseph Card. Ratzinger
Praefectus

+ Albertus Bovone
Archiepiscopus Tit. Caesariensis in Numidia
Secretarius

Hanc Epistulam in sessione ordinaria huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex loannes Paulus Il, in Audientia Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 14 Septembris 1994 in festo Exaltationis Sanctae Crucis.

 

 




19) Cf. Mt 11,30.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License