Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro doctrina fidei
Epistula de receptione communionis a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias

IntraText CT - Text

  • 4
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

4. Etsi notum sit similes solutiones pastorales a quibusdam Ecclesiae Patribus propositas easdemque etiam in praxim deductas fuisse, hae tamen numquam consensum Patrum obtinuerunt nulloque modo doctrinam communem Ecclesiae constituerunt nec eius disciplinam determina runt. Spectat ad ipsius Magisterium universale, fidelitate servata erga S. Scripturam et Traditionem, docere et authentice interpretari depositum fidei.

Quare haec Congregatio, prae oculis habens novas superius memoratas propositiones pastorales, suum officium esse ducit in memoriam revocare doctrinam et disciplinam Ecclesiae hac in re. Ipsa enim, propter fidelitatem erga Iesu Christi verbum(5), affirmat se non posse validum agnoscere novum coniugium, si prius matrimonium validum fuit. Divortio digressi, si ad alias nuptias civiliter transierunt, in condicione versantur obiective legi Dei contraria. Idcirco, quoad haec durat condicio, ad Eucharisticam Communionem accedere iis non licet(6).

Quae norma minime habet indolem poenalem vel utcumque discriminantem erga eos de quibus agimus, sed potius obiectivam condicionem exprimit, quae suapte natura impedit accessionem ad Communionem Eucharisticam. "Ipsi namque impediunt ne admittantur, cum status eorum et condicio vitae obiective dissideant ab illa amoris coniunctione inter Christum et Ecclesiam, quae Eucharistia significatur et peragitur. Restat praeterea alia peculiaris ratio pastoralis: si homines illi ad Eucharistiam admitterentur, in errorem turbationemque inducerentur fideles de Ecclesiae doctrina super indissolubilitate matrimonii"(7).

Fidelibus, qui in tali condicione matrimoniali versantur, accessio ad Communionem Eucharisticam patet unice per absolutionem sacramentalem, quae dari potest "tantum illis qui, dolentes quod signum violaverint Foederis et fidelitatis Christi, sincere parati sunt vitae formam iam non amplius adversam indissolubilitati suscipere. Hoc poscit revera ut, quoties vir ac mulier gravibus de causis - verbi gratia, ob liberorum educationem - non valeant necessitati separationis satisfacere, 'officium in se suscipiant omnino continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab actibus, qui solis coniugibus competunt'"(8). Tunc ad Communionem Eucharisticam accedere possunt, salva tamen obligatione vitandi scandalum.




5) Mc 10,11-12: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur".



6) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1650; Concilium Tridentinum, sess. XXIV: Denz.-Schoenm. 1797- 1812.



7) Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS (1982) 185-186.



8) Ibid., n. 84: AAS 74 (1982) 186; cf. Ioannes Paulus II, Homilia habita in conclusione VI Synodus Episcoporum, n. 7: AAS 72 (1980) 1082.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License