|
Cum a strepitu forensium negotiorum,
que quidem multas ob causas tibi cognitas et probatas fastidire occeperam, in
villa mea latitarem et pro meo more nihil non agere cuperem, exercendi ingenii
gratia in hac conscribenda intercenali, quam ad te his cum litteris deferri
iubeo, otium id consumere institui; eamque cum absolvissem et non illepida
videretur, illico in mentem rediit cum ceteros nonnullos amicos tum imprimis
te, quem ob egregias virtutes et singularem in me amorem in amicitia maximi
facio, a me persepius petivisse ut siqua interea exoriretur festivissima
intercenalis, eam ad te quam primum deferri iuberem. Namque
te quidem maximopere aiebas cupere ex meis lucubrationibus aliquid apud te
quasi monumentum nostre mutue benivolentie adesse. Non idcirco fore diutius
supersedendum putavi, quominus expectationi tue satisfacerem. Atque illico,
utcunque erat rudis et inelimata, ad te illam deferri iussi. Tanta me habebat cupiditas ut tuis
et desideriis et expectationi satisfacerem; atque te quidem noveram, virum
eruditissimum meique nominis atque fame cupidissimum, in nostris rebus notandis
ita solertem et officiosum futurum, ut hanc nisi emendatam et factam meliorem
in manus detractorum nostrorum devenire uspiam sis minime permissurus. Quos quidem siqui fuerint qui, ut assolent, nostra vituperent, etsi in
emendandis quam in vituperandis nobis mea causa et suo pro modestie officio
occupari eos mallem, comiter tamen et perbenigne ferendos ducam. Nam si
iudicium se tantum suum prodere obtrectator quispiam dixerit, in eam id partem
accipiam ut pro nostrorum inter nos studiorum necessitudine fieri nos emendatiores
velit. Sin autem cur vituperet nullam rationem afferat et calumnia tantum ipsa
atque livore delectetur, non is quidem mihi tamen usque erit gravis aut penitus
molestus, quandoquidem hoc instituto in litteris versor, ut lectitando
scriptitandoque experiar quidnam indies ingenio, studio et assiduitate ad ipsum
me honestandum valeam. Dumque in hac una re digna sane et honesta operas
vigiliasque meas consumo, non profecto iudicium invidorum subisse me recusem,
eosque facile sinam ut natura consuetudineque sua proterva et prepostera
carpendo et obloquendo utantur, modo quod ipsi nequeant et nos nequisse, sed
summis laboribus omnique industria contendisse, ut scribendo elegantes simus,
fateantur. Ac certet quidem quivis ut suffragiis fortune in altos dignitatis gradus
conscendat. Leo Baptista Albertus cum fortunam contemnere tum ipsum se ferre et
perpeti pulcherrime didicit, sibique ipsi minime displicet. Atque idcirco rure
vitam degere et esse in solitudine potest, quamquam quidem ne solitudo habenda
est istaec mea, in qua apud me quotidie iocundissime diversis atque variis de
rebus confabulantes habeam, dum huiusmodi inventionibus scribendis et
commentandis oblector. Quas, ni fallor, tu cum perlegeris ridebis et me, ut
facis, magis atque magis amabis. Vale.
|