Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Uxoria

IntraText CT - Lettura del testo

  • Uxoria.
    • -2-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-2-

 

«Etenim, o filii, inquit, - que nobis ab vestro avo, patre meo, viro non indigno, quem omni memoria et benivolentia etiam demortuum prosequamur, bona relicta sunt, eadem in hanc usque diem fide et diligentia mea sedulo servata vobis restituo, quantum videre licet, culta adeo et reddita meliora, ut hinc cum in re familiari diligentie tum et in omni reliqua vita modestie mee signa et manifesta indicia esse apud vos futura expectem. Id ipsum instituti et vos prosequamini hortor, filii, quantum facturos quidem spero. Huiusmodi enim ut essetis curavi ac probe esse intelligo permodestos et quam diligentes. Itaque dabitis operam; tuaque imprimis hec fiet, Mitio, cura; ut etate prestas, tibi apud fratres locus patrius debetur: id age pro viribus, filii, uti eque parsimoniam et victus modestiam nostri nepotes atque ipsi vos meam et probent et imitentur. Etenim quod in me fuit ingenii industrieque, id omne pro viribus et virili summo studio exposui, ut eum me vobis preberem indies patrem, cui esse vos filios non iniuria et congratulari et, si ita liceat, gloriari possetis. Vestrum id esse idcirco officium duco, ut facitis, ita perficere ut siquid vita defunctis animi sensus nobis relictus erit, unus ego pater cum hinc excessero voluptatem hanc deferam meis vos institutis et monitis vere laudis cupidissimos et inter vos coniunctissimos amantissimosque dereliquisse. Ac vos quidem laudo quod vestra observantia et pietate in me nunquam non id maxime elaborastis ut per vos mihi vita esset, quoad fortuna sineret, iocundissima atque felicissima. Que cum ita sint, filii, siquidem mee fuere partis ut precipuam in erudiendis vobis curam ipse gererem, quo indies vos factos esse meliores sentio, eo vehementius gaudeo et superis gratias habeo quod eorum benignitate id assecuti sumus, ut opera et diligentia nostra cum officio patris tum bonorum civium de vobis expectationi satis nobis licuerit facere. Exque vita non nisi maxima ex parte animo bene expleto decedam, cum et fortunas domesticas minime perturbatas aut comminutas et vos bene degende vite rationibus instructos reliquero




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License