|
«Hec preterea apud me que facile novistis ornamenta non a
maioribus familie nostre suscepta, sed que iudicium atque consensus nostrorum
concivium virtuti presertim mee esse contributa voluere, eiusmodi quidem sunt,
ut non pretio modo sed vel magis dignitatis specie et raritate ipsa merito vos,
quantum coniector, moveant. Atqui sic apud me quidem de his ipsis non iniuria
decretum est, insignia hec communi vestra in hereditate adscribenda non esse,
sed uni huic vestrum relicta esse volo, qui vos inter sese pre ceteris
prudentia modestia constantia pietate veraque iustitia preditum virtutisque
amantissimum prestiterit. Hocque factum a me homine alioquin haud quaquam
inconsiderato fieri velim, filii, existimetis prorsus ut vos ad mutuam
concertationem virtutis atque desiderium emerite laudis excitem. Tum etiam sic
usui est, neque absurda quidem videbitur, si huc animum intenderetis, ratio, ut
que munera et perspecte virtutis premia uni tantum patria omnium sapientissima
contribuisset maiorum patrieque exemplo, eadem non pluribus a me sed uni maxime
spectate et prestantis virtutis commendarentur.»
|