| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| Leon Battista Alberti Uxoria IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
-4-
«Id vos consilii si quid, filii mei, fortassis improbaritis, una et immensum et prope nimium erga vos meum amorem improbetis necesse est, quo quidem fiat ut dum vestrum quemvis tam splendide hereditatis compotem fieri cupiam, is ipse interea mortales omnes omni genere laudis multo mihi preexcellere videatur. Neque ipse mihi satis mea comparatione placeo, tam longe vestrum singulos et prestituo reliquis et in postremis locandum statuo neminem. Vos id igitur inter vos pro vestra modestia et humanitate equius discernetis, filii. Itaque quisquis ille fuerit vestrum qui se pre ceteris virtute insignem prestiterit, quod illi quieti pacique atque integre felicitati sit, hanc sibi coronam, hanc vestem, hec denique omnia triumphi ornamenta eo sibi desuma animo atque mente, ut pro his promerendis neque laborem neque periculum fore uspiam sibi recusandum statuat». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |