|
Hec ubi dixisset Cleiodramus, iuvenes filii gravissimis
dignissimisque verbis patris commoti, non minus et regiis et perfulgentibus
atque admodum divinis ornamentis una et caritate illa mirifica senis patris
acti, quam cum intelligerent ad extremum usque vite diem nihil de pristina
incredibili erga suos cura dimisisse, collacrimarunt non nihilque tristis
quisque alterum suspicientes conticuerunt. Tandem Mitio natu inter fratres
maior huiusmodi verbis exorsus est: «Tam quidem, quod prebuisti in omni vita,
optimi exempli tueque adepte glorie memoria ornamento atque felicitati familie
nostre sit, pater, quam ipsi in nostrum animum induximus omni opera studio
diligentia id agere, ut tui simus, pater, non dissimillimi. Ac te quidem plane
id sperasse decet, pater, per plures affuturum te annos apud nos, qui quidem
pro vetere nostra consuetudine tibi cum obsequentissimi in hanc usque diem
fuerimus, tum eosdem in gradus honoris optatissimos suffragio tuo, pater,
deorumque benignitate mature conscendisse intuebere. Nam te quidem eius
diligentie fructus, quam tu in exornandis nobis omni virtutis cultu adhibuisti,
capere superi piissimi volent». Hoc loco et iuvenum et patris lacrime immodice
erumpere occeperant ut iam sermonem in hortando patri protrahere longius non
licuerit.
|